- VALERIANUS
- I.VALERIANUSDux militum praetorianorum, sub Maximino, in huius odium, a Romanis occisus est, apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 14. Sed Vitalianum ei nomen fuisse, notat Casaubonus. Idem nomen Gallieni fratri fuit, qui Gallienô interfectô, circa Mediolanum, et ipse simul interemptus est. Item Gallieni fil. quem P. LICINIUM SALONINUM VALERIANUM Victor, lapides, nummi vocant: de quorum utro scriptum sit in Fastis, VALERIANO IMPERATORE COS. ambigit Trebell. Pollio in Gallienis, c. 14. ubi Casaubonum vide. Pertinacis quoque amico, de quo vide Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 12. etc.II.VALERIANUSEpiscopus Cemeles, urbis excisae, cuius Episcopatus Niceam transsatus est, saeculô 5. Scripsit 20. homilias, cum Epist. ad Monachos, in qua de efficacia et ordine doctrinae Apostolicae agit. Petr. Iofridus, de Episc. Nic. Morer. Dict. Hist.III.VALERIANUSmaioris spei, quam fortunae, imperavit annô Mundi 4216. a Christo nato 254. Hic duplici nomine calamitosissimus exstitit: tum quod a Sapore Persarum Rege, victus acie (sive dolô suorum, et proditione Macrini, sive eius imprudentiâ id acciderit) in captivitate consenuit, tandem vivus excoriatus: tum quod Gallienum filium reliquit, qui Caligulae ac Vitelliis simillimus, Imperium contaminavit. Hic, cum primo Christianis se favere testaretur, postea ab Aegyptio quodam Mago seduci se passus, in omne scelus ruit, victimis etiam humanis Daemoni sacrificatis, et infantum visceribus exenteratis, quo inde futura nôsset, Vixit Valerianus annos 47. imperavit 4. ante captivitatem suam, una cum filio. quandiu captivus vixit, Rex Spor incurvatô eô, pedem cervici eius imponens, equum ascendere solitus est. Aurel. Vict. de Caesar. Eutrop. Euseb. Orosius, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.